Testimonia discipulorum
Academia tantam impulsionem in me meamque vitam habuit ut vix describi possit. Anno apud Academiam peracto, non modo legere atque loqui Latine et Graece potui, sed quod multo magis est, studiis litterarum humaniorum flagrabam. Opera rerum gestarum, et philosopha, et rhetorica legebam non ut quamdam particulam summa obscuritate tectam reperirem qua me doctiorem aliis praeberem sicut mos esse ubique apud peritos videtur, sed ut melior vir fierem.
A magistris, qui nos Montellae docuere, novam et aptam Latine Graeceque discendi rationem accepi, ut litteras Latinas et Graecas penitus ac recte intellegerem. Itaque fatebor, si qua via ad melius et accuratius Latinitatem Graecitatemque perspiciendam exstat, hanc esse quae ab optimo quoque magistro in Academia Vivari Novi tradatur. Nam illa methodus, qua illic professores in scholis utuntur, constat non solum ex quodam harum linguarum usu, verum etiam exercitatione cotidiana, qua perfacile efficitur ut discipuli cotidie discant quam plurimas locutiones Latinas Graecasque et memoriae novas mandent.
... quidnam illic essem experturus, omnino ignorabam; quare antequam ipse venissem, me post unum tantum semestre spatium Pragam rediturum praenuntiavi. At ea omnia, quae ibi inveni - et firmae amicitiae et studia mirifica -, tam magnam in me habuerunt vim ut non solum per totum annum manere, verum etiam in Bohemis studia Latinitatis vivida una in amicis restituere ac promovere decernerem.
Bene memini me, antequam Academiam petivi, ne unam quidem sententiam Latine proferre potuisse atque in litteris Latinis semper insudavisse, nunc, tempore in Academia transacto, legere atque nova ex auctoribus Latinis haurire mihi vero gaudio et oblectamini est, quod magnopere etiam prodest, ut ipse, docens, Latinitatem melius proveham atque ea, quae scriptores priores nobis tradiderunt, facilius percipiam.
... Illic Aloisius Miraglia omnium nostrum animos humaniorum litterarum studio inflammabat, nos linguas Graecam Latinamque docebat, imitandum proborum morum exemplum nobis admodum adulescentulis praebebat et suis sumptibus discipulos in Musarum delubris tanta cum caritate et liberalitate alebat, ut haud dissimilis esse videretur illi Guarino Veronensi qui, ut scribit Ludovicus Carbo eius discipulus, "adolescentes omnes, qui avide litteras appeterent, pro filiis ducens non modo illis doctrinam suam libentissime impertiebatur, sed de substantia quoque ipsius saepius erogabat ut emergere possent".
Maximum, quod vita in Academia suscitare potest, est amor studiorum qui ad studium sapientiae profundius ducit. Id enim est et vitae communis et linguae usus meta, ut ἔρωτα οὐράνιον qui unus est venerandus alant. Qui amor inde cognosci potest quod semper nova reperire cupit, scientiae est avidissimus, sapientiam maxime complectitur. Amor quisque est rerum absentium cupido, qui vero sapientiae studet, maximum sibi optat quique sentit se ea carere ideoque eam postulat, iam eam attingit. Quod sapientiae studium praecipue in Academia legendo audiendo et cogitando excitari potest non autem ita, ut quisque se in sua adyta mergat, sed cum ceteris disputet verumque comperiat.
Vix enumerare possum, quam multa discere potuerim hoc anno Montellensi, sed earum rerum pars dumtaxat est, quae ad doctrinam et peritiam linguarum, ut ita dicam, spectat; reliqua ad modum vivendi totamque vitam pertinent. Quid sibi vellent litterae, quorsum eas legeremus, quid ad nos scriptores atque eorum opera, denique quid in medio ad usum omnium conferre possent, talia et similia offendi, responsum quidem in communione quadam egregia condiscipulorum ac magistrorum accepi.