Posse renasci

Diebus 24, 25 et 26 mensis Novembris, ad inaugurandam Villam Falconeriam et novum annum academicum, omnium gentium conventus celebrabitur, c. n. “Posse renasci”. Plura hic legere poteritis: www.vivariumnovum.net/posserenasci

Rerum agendarum ordinem hic invenietis: https://vivariumnovum.net/files/posse-renasci.pdf

Auguri - Fausta omnia!

[LA] Aloisius Miraglia omnesque Academiae Vivarii novi sodales atque discipuli, Lumen renascens salutantes Solemque qui nescit occasum ex alto orientem venerantes, amicis familiaribusque cunctis omnia bona felicia fausta ominantur optant precantur; praeterea ut iniens annus pacem humanitatem caritatem huic nostro terrarum orbi bellis immanitate odiis afflicto ac furenti afferat foveat provehat omnibus animi viribus et affectibus augurantur auspicantur exorant.
 

Fausta omina

Aloisius Miraglia et Academiae Vivarii novi sodales amicis familiaribusque omnibus felicem diem Christi natalem ominantur optant augurantur; ut praeterea novus annus mox appetens laetis avibus ineat, integer puris perfundatur gaudiis volvens, expletus denique dulcissima iucunditate exeat ex imo corde precantur.

Humanitas Resurgens

De anno academico nuper inaugurato et de sodalitate nuper nata,
cui nomen Humanitatis Resurgentis inditum est.

 

Ut initium anni academici rite sollemniterque celebraremus, diebus VIII et IX mensis Novembris huius anni, Vivarii Novi fautoribus atque amicis in unum congregatis, orationibus aditialibus colloquiisque tam eruditis quam suavibus habitis, et concentu musico maxime canoro edito, qui ex carminibus Catulli, Horatii Vergiliique constitit, novum coeptum Humanitati Resurgenti dedicatum auspicati sumus, quo quidem fiet ut perplures totius terrarum orbis sodalitates, inter sese coniunctae, bonis litteris mansuetioribusque Musis faveant iisdemque quasi novum animum infundant; tum vero occasionem cepimus omnibus sedem Academiae Vivarii Novi futuram monstrandi, sitam in magnificentissima villa, quotquot in Tusculano sunt, a Monte Draconis nuncupata, ubi, patrocinio Romanae Studiorum Universitatis secundae, brevi Vivarium in maius quoddam omnium gentium Institutum crescet cultui et humanitati deputatum. Talis quidem celebratio aditialis non fit quotannis; anno enim hoc plurima habuimus cur toti exsultaremus gaudio. Id praeterea nequaquam intempestive contigit, nam hic iam decimus agitur annus, cum Vivarium novum primum fores studiosae iuventuti aperuit.

Duo R.P. ministri Academiam invisunt

Duo rei publicae Italicae administri, videlicet Stephania Giannini quae omnibus scholis et universitatibus publicis praeest, et Darius Franceschini qui cultui et humanitati praefectus est, Academiam die 14 mensis Novembris visitaverunt. Administri, postquam profecti sunt, diurnariis dixerunt “Academiam Vivarii novi, quae in toto terrarum orbe excellit et eminet, omni modo provehendam esse”.

Pages