Quid nobis proponamus
Iam tum, cum condita est Academia anno MCMXCI, hoc inceptum nobis proposuimus idque etiamnum perficere exsequimur: ut iuvenes qualibet e terra oriundos, eos imprimis qui rem familiarem sortiti sint minus copiosam, adiuvemus eosque ad cultum doctrinarum Humanitatemque informemus, quo utique quae hominis dignitas sit quaeve penes genus humanum maxime valeant, medullitus asciscant atque in animis inscribant.
Quo rite nostram metam attingamus, sic agere constituimus: toto in orbe terrarum scholas et academias condituri sumus, ubi iuvenes stipendio academico sustentati diutino convictu atque inter sese studiorum convenientia linguam Graecam Latinamque perdiscant. His enim utentes, nec sine provectiorum et magistrorum auxilio, quaestiones quae etiamnum cunctis hominibus tum curae, tum miraculo sunt, una cum optimis philosophis atque scriptoribus - quotquot floruere hactenus - tractent, vestigent, discutiant.
Academia c.n. Vivarium novum eo consilio est condita, ut consuetudines, mores rationesque docendi, quae in usu fuerunt apud humanistas, iterum redintegrarentur itemque iuvenum animi iisdem fere viis ad humanitatem et ad genus illud acris liberique iudicii informarentur de iis omnibus, quae sunt in usu et vita communi. Cuius institutionis fundamentum notio de hominis dignitate est, quam nonnisi magno animi opere atque labore consequi possumus; quo quidem, pro virili a feris ac beluinis affectibus in libertatem vindicati, in dies magis humanitatem in nobis ipsis et in hominum societate foveamus.
Qui vero Academiam condidere, ii sibi persuasum habent neque homines singulos, neque totam generis humani consociationem ita expoliri et excoli posse, quin ferax et uberrimum seratur colloquium cum iis, qui multis ante nos saeculis in his terris vita luceque fructi sunt; quorum voces adhuc vivae audiuntur iis in operibus iisque cogitatis, quae nobis ipsi hereditate reliquerunt.
Academiae sodales igitur, incertum quendam humanismum, qui dicitur, praetergressi, illum sibi ante omnia praestituerunt finem, ut iuvenes discipulos ad ingens operum antiquorum, mediaevalium, insequentiumque aetatum patrimonium manu fere ducerent; quae opera nobis iis linguis tradita sunt, quibus totus occidentalium gentium cultus quasi fundamentis innititur.
Hac igitur de causa iuvenes, qui in Vivario novo degunt, ardenter et acriter in studia incumbere solent, ut Latini Graecique sermonis, tamquam si essent altera et tertia lingua patria, plenam et absolutam sibi comparent notitiam. Quae una est via, qua ipsi ingredi possint in aulas antiquorum hominum, et res singulas cum rebus universis coniugent, sublimiaque consilia de rerum forma undique expleta et perfecta, quae animo comprehendatur, cum sensu illo virili, quo a somniis ad ea quae sunt in usu vitaque communi nos convertimus copulent, non ignari verba rebus coniungenda, scientiam vero litterarum cum rerum experientia et usu conectendam esse.
Quotannis discipuli excutiunt et scrutantur millenas scriptorum antiquorum, Christianorum, mediaevalium, recentiorumque aetatum paginas, de quibus alte disputant ut de maximis reconditisque quaestionibus meditentur, quibus humanum genus affligitur, pleniusque sibi conscii fiant quid singuli, quid vero hominum consortium ad res in meliorem statum mutandas aggredi debeat.
Antiquitas vero docta et erudita et humanae litterae nobis a maioribus traditae, ut ait Taddaeus ille Zielinski, iis, qui in Academia docent aut discunt nequaquam norma sunt, ad quam sese conforment, neque exemplar serviliter imitandum; ii enim, nullius addicti iurare in verba magistri, ea quae a maioribus nostris collecta et disputata sunt sua facere conantes, inde extrahere student germen et semen, quod regeneretur et floreat identidem in novas proveniens formas, necessitatibus temporum subinde exorientibus respondentes.
Nomen, quod est Vivarium novum non modo illius coenobii a Cassiodoro, Theoderici magistro officiorum, conditi memoriam refricat, in quo conspirarunt atque convenerunt humanarum litterarum cultus et animi alta magnaque expetentes; verum etiam eam insulam Vivaram revocat, in sinu Neapolitano sitam, ubi primum initum est consilium scholam condendi, in qua iuvenes ad veram sublimemque humanitatem informarentur qua a deformi illo atque servili morum, qui identidem in pretio videntur esse, obsequio penitus expedirentur.