Scholae

De nostris scholis indicia

Nostra in Academia initium scholis mense Octobri ineunte, finis vero mense Iunio exeunte datur. Ad quas audiendas discipuli admittuntur, quicumque XVI saltem aetatis annos compleverint, non tamen XXV superaverint. His autem vehementer suadetur ne huc prius veniant quam prima linguae Latinae elementa exploraverint et vocabula haud pauca edidicerint, quibus res cum domesticas atque quotidianas, tum vero notiones paulo sublimiores exprimere queant. Quod ad impendia attinet, victus mansioque apud nos, ope stipendii scholastici, gratuito praebentur.

Provinciae quibus inter scholas incumbimus haecce sunt:

  • Historia litterarum Latinarum recentioris aetatis
  • Linguae Latinae rudimenta et Ars Latine scribendi
  • Latinarum litteraruvm antiquarum historia
  • Philosophia antiquorum
  • Lingua Graeca tironibus ac medii ordinis discipulis
  • Historia rerum gestarum
  • Metrica et prosodia

De excursionibus

Nec tamen in conclavi dumtaxat scholastico litterae et humanitas in Academia nostra coli consueverunt, verum etiam - crebris excursionibus ad pulcherrima loca sive in Latio sive in Campania sita, quae alicuius sint momenti propter ea, quae in iisdem admirari liceat, superiorum aetatum monumenta - non solis verbis, sed re ipsa antiquorum ferme animos eorumque vitam videmus, attingimus, experimur. Discipuli enim adduci solent tum ad Urbis mirabilia eiusdemque magnifica ac locupletissima cimelarchia, Ostiam, Tibur, tum etiam Paestum, Baias, Cumas, Pompeios, Stabias, Herculaneum, ad musea denique Neapolitana, quo vividiorem Graecorum Romanorumque humanitatis et civilis cultus imaginem mente sibi fingere queant.