Academiae historia
Academia radices agit in ea, quae quidam ex sodalibus experti sunt nono praeteriti saeculi decennio in insula Vivara, silvis dumetisque vestita, quae hodie publicum factum est viridarium legibus tutum. Ibi senex quidam vir, historiae naturalis peritissimus, reconditaque praeditus de humanis litteris doctrina, iuvenes hortabatur ut vulgi opinionibus, philautia, inexplebili consumendorum bonorum desiderio, honorum denique lucrique cupiditate liberati, semisomnam animi conscientiam excitarent ad bene de semet ipsis et de aliis merendum, ea colentes, quae pulchra atque nobilia ab hominibus per saecula inventa et effecta sunt.
Ut vero iuvenum animi ad humanitatem informarentur, linguas Latinam et Graecam omnino alia ratione esse tradendas, artemque docendi ab imis fundamentis esse restituendam apparuit et exstitit, si quidem discipuli ad scriptorum opera sive antiquiora sive recentiora sine animi contentione volvenda penitusque intellegenda adducere oportebat. Item necesse erat mentem reformare, qua ad haec studia accedere solemus: nam iampridem, humanarum litterarum via derelicta, viri docti, doctrinas physicas naturalemque historiam imitati, eam semitam ingressi erant, quae est de Antiquitatum doctrinis (Altertumswissenschaften).
De primis conventibus
Iuvenes igitur, qui Vivarae vitam exigebant, novam viam experiri coeperunt, qua non modo linguas Latinam Graecamque discerent, verum etiam ad ingens accederent patrimonium, quod iisdem linguis traditum est; inde instructus est omnium gentium conventus, cui titulus fuit "Latinitas tradatur sane, minime hoc modo tradatur"; qui conventus Prochytae celebratus est anno MCMXCI; inde trecenti fere doctissimi viri et feminae ex universo terrarum orbe Neapolim anno MCMXCVIII ad arma convocati sunt, ut subvenirent humanis litteris in totius Europae scholis periclitantibus, monstrarentque incredulis quam efficaces essent aliae docendi rationes. De quo conventu, qui Instituti Italici philosophiae studiis provehendis ingenti auxilio et opera instructus erat, plurima tunc scripta sunt in actis diurnis et aliis instrumentis divulgata. Hanc occasionem nacti, academicis totius orbis professoribus, qui conventui intererant, Vivarii novi sodales consilium proposuerunt, iampridem initum, sedem humanarum litterarum studiis destinatam constituendi in terra Italica, quae iam inde a Pythagora et Parmenide usque ad Vicum et Gravinam patria fuit et schola paideias et humanitatis. Cui consilio plus quinquaginta Athenaea ex universo orbe terrae interesse voluerunt; post igitur duos fere annos, quibus res sunt ordinatae et paratae, anno MM opus fundatum, cui nomen Mnemosyne est ortum, cuius sodales illum sibi praestituerant finem, ut Omnium gentium Institutum Graecis Latinisque litteris colendis atque Scholam iuvenum animis alte ad humanitatem informandis conderent. Instituti et Scholae sedes in Magna Graecia constituenda erat, in loco quodam amoenissimo inter Paestum et Veliam sito; nonnullis vero difficultatibus impediti, Academiae sodales, qui rem curabant perficiendam, locum mutare sunt coacti.
Ab Academia condita
Dum autem exspectant donec certam quandam et definitam inveniant sedem, Instituto et Scholae initia dedere in rustica villa Montellae, in Hirpiniae vallibus silvis undique vestitis, locata; quo ex omnibus huius mundi plagis confluere coeperunt iuvenes, qui ex suis studiorum universitatibus mittebantur, ut unum aut plures annos ad humanitatem informarentur. Hisce annis discipuli ex Albania, Belgio, Brasilia, Britannia, Bulgaria, Canada, Corea, Croatia, Estonia, Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, Gallia, Germania, Hispania, Hungaria, Italia, Mexico, Republica Bohema, Republica Slovaca, Ruthenia, Sina, Slovenia oriundi in Vivario novo commorati sunt. Interea, dum scholae cottidianae et seminaria statis quibusdam temporibus celebrabantur, vitaque in Academia fervebat, in dies magis eius opera cum Instituti Italici philosophiae studiis provendis inceptis coniungebatur; domus praeterea editoria constituta est, qua Vivarienses conati sunt quam latissime novas rationes linguas Graecam Latinamque docendi vulgare; doctissimi singularum civitatum viri ad Academiam ventitare solebant, ut ibi et litterarum studiis et discipulis docendis strenue operam darent.
De sodalitate omnium gentium ac de recentioribus conventibus
Artiora nectebantur vincula inter scholas, magistros, professores, discipulos totius orbis; anno MMVI, ex ipsis Academiae adulescentibus, condita est Philia, sodalitas quaedam iuvenum qui praecipuum studium in humanis litteris collocant; cuius sedes Pragae posita est; et anno MMVII ordinatus et instructus est ingens omnium gentium ac nationum conventus, cui titulus inditus est Humanitas; qui conventus in magnificentissimis urbis Neapolis locis per unam integram hebdomadam celebratus est, qua plures quam trecenti et quinquaginta viri docti et eruditae feminae ex cuncto terrarum orbe convenientes uno fere ore in hac re consenserunt, necesse esse humanitatem nostra aetate redintegrare rerum gestarum historiae fundamentis solide innixam, qua imbuti ea aggredi possemus, ad quae aetas nostra nos provocat: videlicet ad res publicas melius constituendas et regendas, ad iuvenes instituendos et educandos, ad informandos hominum animos ut facile aliorum de religionibus opiniones patiantur, ad physicas naturalesque doctrinas recta ratione excolendas et cum bonis liberalibusque artibus temperandas, ad caduca et vana contemnenda, ad denique animi sensa alenda, quibus quid in modis musicis artibusve sculpendi, pingendi, architectandi pulchrum sit probe dignoscere possimus. Hunc conventum seminariorum series subsecuta est Litterarum vis inscripta, quae decem per dies Segedini et Budapestini celebrata est, in Hungaria; quibus seminariis, quae in sede Academiae Hungaricae doctrinis provehendis in arce Budensi sita conclusa sunt, trecenti fere iuvenes et magistri interfuerunt.
Lares transferendi
Dum igitur magnum excitatur studium inter totius orbis gentes erga has res et haec incepta, quae in dies magis crescebant et progrediebantur, per colloquia cum Regionis Campaniae aedilibus, de sede agebatur qua talis industria ad humanitatem provehendam foveretur et in bona luce collocata maiore auctoritate valeret: sede enim opus erat, qua plures discipuli recipi possent novaque coepta inirentur quae civibus totique regioni plurimum prodessent. Praeter vero infinita paene colloquia et innumeros conventus, nihil reapse factum est.
Mense Ianuario a. MMIX, sacerdotes cuiusdam ordinis religiosi, quibuscum iam inde a conventu c.n. Docere anno MCMXCVIII celebrato firma exstabant amicitiae vincula, Vivarii novi sodalibus Lares Academiae Romam transferre proposuerunt, in magnificum quoddam aedificium apud viam Aureliam situm, non longe a Castro Guidonis, omni instrumento ad scholam omnium gentium constituendam necessario praeditum. Munifica igitur hospitum liberalitate et humanitate id fieri potuit, quod discipuli et viri docti totius orbis iam pridem exspectabant. Nunc vero Fata viam invenient.