Adiuva

Ad nostros fautores

Omnia, quae in Vivario novo fiunt, pendent a munificentia et a largitione Maecenatum qui nostris inceptis favere non dedignantur. Si quis symbolam dare voluerit ad alendos iuvenes qui hic versantur, ad perficiendas perquisitiones et promovenda incepta quae pro cultu et humanitate apud nos fiunt, poterit hoc facere hisce usus mensae argentariae indiciis:

1. Ope mensae argentariae

IBAN: IT11 W051 5612 600C C000 0043 144
BIC: BCPCIT2P
Computus Academiae Vivarii novi
Mensa argentaria Placentina (Via Mazzini, 20 - 29121 Piacenza)

2. PayPal / Credit Card

Litterae praesidis

Aloisius Miraglia, Academiae praeses
Amicis et fautoribus omnibus salutem plurimam

Nulla est, amici humanissimi, schola, nullum Athenaeum, Institutum cultui et humanitati provehendae in terrarum orbe plane nullum, quod possit rite suo munere fungi sine auxilio eorum, qui credunt huiusmodi consilia ad iuvenes liberaliter instituendos bona esse, immo necessaria et variis rationibus perpetuo promovenda. Quanto autem verius hoc dicatur de Instituto ab adulationis suspicione remotissimo, a vinculis cum potentioribus maxime soluto, ab omni factionibus parendi et mercaturam exercendi studio liberrimo, nemo est inter cordatos homines quin videat. Nostra autem Academia, cum hinc praeiudicatis persuasionibus aliena, illinc prona ad omnes opiniones lumine rationis collustrandas et investigandas semper exstiterit, haudquaquam passa est suam libertatem pessum dari, sed magna virium et opum iactura inde ab eo tempore, quo condita est, servat, defendit et tuetur diligenter. Qui mos usque adhuc est summa observantia retentus ab illis, qui ante hos quindecim annos huius Instituti fundamenta, permagno studiosae iuventutis beneficio, non sine maxima animi corporisque contentione iecerunt; ideoque, ceteris posthabitis, illae viae atque rationes initae sunt semper quibus melius discipuli erudiri possent et ii magistri arcessiti, qui, litterarum restitutores secuti, magnum esse in docendo positum officium sentire viderentur.

Quae cum ita se habeant, satis -opinor- intellegitis quanti momenti sit, ad nostra incepta perficienda annisque proximis augenda, benevolentia eorum qui nostra consilia, nostra conamina, et ea omnia quae hactenus summus assecuti, aliquid putant esse. Hac vero aetate, qua privati commodi studium et nimia lucrandi cupiditas principem locum obtinent apud plerosque, nostra Academia vires totas huic uni rei dedicat vovetque, ut iuvenes nobilioribus artibus informentur seque in libertatem et hominis dignitatem vindicent omnino. Requiritur fortasse nunc quomodo haec fiant? Crebro cum nostris maioribus commercio, diuturna de rebus praesentibus meditatione; animi, mentis nec non corporis assidua exercitatione. Quae omnia ut feliciter perficiantur, opus est omnium, qui operam hic navamus, nixu atque labore; eorum vero, qui peculiarem nostri Instituti laudem vident, favore et liberalitate.

Porro autem quis ignorat scholas, quae ad meram linguarum notitiam impertiendam spectant, pretio posse proponi; illas vero, quae toto doctrinarum orbe animum et corpus pariter nutriunt et hominis naturam perficere conantur, non posse? Quam ob rem, discipuli, quos invitare solemus ad nostrum Institutum, sunt ii praesertim qui, sine aliorum ope et auxilio, admodum difficulter possent sua studia sustinere; a quibus pecuniam repetere nefas esset et magnum piaculum. Etenim, qui una vitam degunt, qui familiariter de omnibus rebus colloquuntur, qui pro modulo verum, pulchrum, iustum mutua benevolentia et caritate attingere conantur, non possunt ex hoc convictu aliud lucrum facere quam illud, quod non pecunia sed animi virtute aestimatur.

Quae est causa cur omnes nostrae Academiae discipuli gratuito hospitio accipiantur, gratuito apud nos alantur, scholis quoque, libris, itineribus gratuito erudiantur; quorum impensa possunt tolerare stipendiis scholasticis, quae quotannis a nobis accipiunt. Benefactorum autem ope, plurimi alii iuvenes simili ornabuntur beneficio et, perfectis apud nos studiis, hominum societatem, quae nunc temporis indomita et effrenata cupiditate laceratur, per alias vias ad bonum communem et iustitiam poterunt perducere. Est enim -ut vos sine difficultate intellegere reor- in cultu et humanitate, quae sine mora debet in scholis et studiorum universitatibus renovari, magna futuri tempori spes, quam nos fovere conamur informandis iuvenibus, alios invicem eadem institutione donaturis viamque expeditiorem ad redintegratam humanitatem patefacturis.

Academia igitur nostra pecuniae collectionem, cui nomen Alere semen, nuper instituit, cuius proposita meta est triginta centena milia nummorum Europaeorum intra mensem Ianuarium anni MMXII colligere, quibus incepta nostra provehamus, magni ingenii iuvenes ad humanitatem erudiamus, facultatem criticam, quam vocant, in hominum societatem diffundamus, crebris philautiae et alienationis impetibus obsistamus, cogitandi libertatem acerrime defendamus. Quae omnia, pro exiguis viribus, nos quidem aggressi summus; ingenti vero auxilio vestro, ad optimum successum poterimus adducere aliquando. Interea, curate ut regaliter, ut basilice, ut pancratice valeatis.