De bibliotheca
Nostra bibliotheca voluminum plus quadraginta millibus constat, quae omnia curiose nec sine labore multos iam annos colliguntur, tum ex acervo a conditoribus hereditario tum e largitionibus amicorum bene de nobis meritorum. Hanc quidem etiamnum locupletare enitimur, semper prae oculis habentes scrupulosam quandam provinciarum rationem: etenim praecipuas series imprimis auctorum Latinorum Graecorumque nobis proposuimus complendas, necnon cumulanda adminicula, quaecumque in studiis nostris proficiant, utputa lexica, libros Grammaticos, litterarum historias, symbolas atque id genus alia. Ceterum, praeter litteras Graecas et Latinas, quae tamquam columnae nostrum orbem Occidentalem fulciunt et quarum fines non sola Antiquitate artantur, sed per Medium aevum aetatemque Litterarum renatarum amplificantur, accedit quoque ad nostram bibliothecam optimus quisque recentiorum auctorum; etiam historiae rerum gestarum, doctrinis philosophis atque religionis vestigationi haud angustae partes deputatae sunt. Cum denique artem docendi nequaquam flocci faciamus, permultos demum libros ad hanc provinciam pertinentes necnon ad litterarum antiquarum institutionem per saeculorum decursu huc redigere constituimus, ita ut vastam huius argumenti collectionem adstruamus.
Series
Series quae nostra in bibliotheca praestantiores existimantur huc accedunt:
- Bibliotheca classica Latina sive collectio auctorum classicorum Latinorum: Hanc seriem, quae CXLII voluminibus constat, Nicolaus Eligius Lemaire, egregius quidem ac perillustris penes Francogallos litterarum Latinarum studiosus, saeculo XIX edendam curavit. Nimirum anno MDCCCX Muratius eum Neapolin arcesserat ut studiis reformandis praeesset; at Napoleon, cum tanto viro tantoque eius quasi doctrinae supellectile Galliam orbari nefas existimaret, ei stipendium impense auxit ut patriam sua eruditione atque institutione non desisteret ditare. Deinde rex Ludovicus huius nominis XVIII eum hoc munus perquam laboriosum iussit complere, ut integram scilicet Latinorum classicorum collectionem pararet. Incepto igitur, quamvis peringenti, successus optimus evenit, longeque extra Francogallorum fines volumina pervulgata et usitata fuere, quin etiam Rutheni atque Americani libenter ea acceperunt.
Manzonius utique cuncta volumina domi adservabat eaque saepius evolvevat. Singulorum auctorum textus, quibus copiosae praefationes de vita, operibus, mente ac traditione accedunt, adnotationibus ab optimis ac doctissimis tum Humanistarum, tum aequalium ipsi editori sunt instruncti. Exin Nicolai nepos, Petrus Augustus Lemaire, Lucretii opere de rerum natura seriem locupletavit totamque perfecit, quippe quod iussu ipsius regis, recusante tamen ipso N. E. Lemaire, in prima editione interdictum esset. - Summa CVII voluminum illius collectionis Latinorum Scriptorum cum notis a Iosepho Pomba in Italia inter annum MDCCCXVIII et MDCCCXXXV fores datae, cui quidem perpaucae Italarum editionum, quaecumque saeculo XIX sunt editae, adaequari possunt.
- Scriptorim Classicorum Bibliotheca Oxoniensis, cuius voluminum summa est CXX, textus et Graecos et Latinos apparatu critico instructos continens.
- Volumina collectionis Graecorum Latinorumque scriptorum Budeanae numero DCCC a domu editoria Parisiensi Les Belles Lettres, praefatione, apparatu critico atque Gallica interpretatione locupletata.
- Illius collectionis a Firmino Didot editae, qua textus Graecorum scriptorum collata Latina interpretatione continentur, volumina quae possidemus hae sunt:
- _Aristophanis comoediae et deperditarum fragmenta; accedunt Menandri et Philemonis fragmenta, auctiora et emendatiora; Graece et Latine cum indicibus.
- Diodori SiculiBibliothecae historicae quae supersunt, Graece et Latine cum rerum indice locupletissimo: Volumen I et II;
- Epigrammatum anthologia Palatina; Graece et Latine: Volumen I, II et III;
- Erotici scriptores: Parthenius, Achilles Tatius, Longus, Xenophon Ephesius, Heliodorus, Chariton Aphrodisiensis, Antonius Diogenes, Jamblichus, Eumathius, Apollonii Tyrii historia, Nicetas Eugenianus; Graece et Latine cum indice historico;
- Flavii Josephi opera, Graece et Latine; accedunt indices nominum et rerum locupletissimi:Volumen primum; Volumen secundum: accedunt eclogae Photianae quae pertinent ad historiam Judaeorum; subjecti sunt indices plenissimi et fragmenta nova Polybii, Dionysii, Dexippi, Eusebii;
- Fragmenta philosophorum Graecorum; accedunt annotationes, prolegomena et indices:Volumen primum: poeseos philosophicae ceterorumque ante Socratem philosophorum quae supersunt; Volumen secundum, Pythagoreos, sophistas, cynicos et Chalcidii in priorem Timaei Platonici partem commentarios continens;
- Fragmenta historicorum Graecorum:Volumen primum; accedit Apollodori Bibliotheca cum fragmentis; Volumen secundum; accedunt fragmenta Diodori Siculi, Polybii et Dionysii Halicarnassensis;
- Hesiodi carmina, Apollonii Argonautica, Musaei carmen De Herone et Leandro, Coluthi Raptus Helenae, Quinti Posthomerica, Tryphiodori Excidium Ilii, Tzetzae Antehomerica, etc., Graece et Latine cum indicibus nominum et rerum; Asii, Pisandri, Panyasidis, Choerili, Antimachi fragmenta cum commentariis;
- Homeri carmina et cycli epici reliquiae, Graece et Latine cum indice nominum et rerum;
- Platonis opera, Graece et Latine cum scholiis et indicibus: Volumen I et II;
- Poetae bucolici et didactici: Theocritus, Bio, Moschus, Nicander, Oppianus, Marcelli Sidetae De piscibus, anonymi De herbis, Philae jambi De proprietate animalium; Graece et Latine cum scholiis et indice locupletissimo;
- Plutarchi Vitae, Graece et Latine: Volumen I et II;
- Theophrasti Characteres, Marci Antonini Commentarii, Epicteti dissertationes ab Arriano litteris mandatae, fragmenta et Enchiridion cum commentario Simplicii, Cebetis Tabula, Maximi Tyrii dissertationes; Graece et Latine cum indicibus;
- Theophrasti Eresii opera, quae supersunt, omnia, Graece et Latine cum indicibus rerum et verborum absolutissimis._
- Haud pauci libri editi patrocinio operis fundati quod a Laurentio illo Valla nomen ducit.
- Series classicorum Graecorum Latinorumque a consociatione Taurinensi quae litteris compendiariis UTET inscribitur.
- Scriptores Graeci et Latini qui patrocinio Academiae Linceorum editi sunt.
- Corpus Scriptorum Latinorum Paravianum.
Volumina antiquiora ac pretiosiora
Ceterum volumina antiquitate inveterata quoque nostrae bibliothecae insunt, utputa Omnia divini Platonis opera, tralatione Marsilii Ficini, typis mandata in officina Frobeniana, Basileae, anno MDLI; Iunii Iuvenalis Aquinatis satyrographi opus apud Franciscum Bindonum & Mapheum Pasinum editum, Venetiis, anno MDXLVIII. Huc adde alia opera saeculis XVII, XVIII et XIX typis impressa, inter quae numerantur Lexicon manuale græco-latinum et latino-græcum, Schrevelio auctore, foras datum Parisiis anno MDCCLXXIX; Lexicon Ciceronianum a Nizolio conflatum editumque Patavii anno MDCCXXXIV; Dictionarium septem linguarum labore doctissimi Calepini exaratum (Venetiis, anno MDCLIV), et insuper Pindari carmina iuxta exemplar commentariis illustrata, Londini excusum anno MDCCCLXXXIV atque Euripidis opera omnia, VIII voluminibus digesta, Latina interpretatione scholiisque antiquis adornata (Glasguae, MDCCCXXI).