Bando di concorso: corsi estivi a distanza 2020

Quoniam hoc anno plerique in orbe terrarum itineribus impedientur, neque occasionem, ut linguis antiquis peregri incumbant, habituri sunt, Academiae Vivarii novi sodalibus placuit XV stipendia proponere eis, quicumque hac aestate nobiscum ope retis linguas litterasque antiquas discere cupiunt.

Si fusius de scholis legere cupitis, inspicite, quaesumus, hanc sedem: https://vivariumnovum.net/distance-learning.

Oramus igitur, quotquot hoc certamen adire student, ut epistulam commendatoriam una cum studiorum descriptione atque tessera, quae imaginem vestram referat personaeque fidem faciat, mittatis intra diem 15 Octobris ad e-longinquo@vivariumnovum.net et ut schedam hanc impleatis atque mittatis: https://vivariumnovum.net/distance-learning/form.

Next Post Previous Post