De sede nostra

Academiae sedes Romae, in Urbe aeterna, sita est, in aedibus magnis et amplis, in quibus quotannis multi discipuli excipi possunt. Aedificium viridariis circumdatur amoenissimis, et omni instrumento est praeditum scholae necessario: praeter enim cubicula multa, sunt ibi atria et oeci magni, auditoria maiora et minora, sat magna bibliotheca, qua ad quadraginta milia voluminum continentur, instrumenta computatoria et audiovisifica, culinae et triclinium amplissimum.

De vita communi

Discipuli et magistri una vitam degunt communem, et libere operam dant ut omnia conspirent conveniantque ad quandam animorum necessitudinem efficiendam atque colendam. Qua quidem necessitudine vitae et mores omnium, qui in Academia sunt, ita informantur, ut sodalitas quaedam constituatur quae in humanitatem suas agit radices. Discipuli, philautia, quoad fieri potest, deposita atque vulgi potentiorumve iudicio posthabito, rationis lumine omnia collustrare et considerare conantur, ea dumtaxat secuti, quae bona, vera, iusta et pulchra esse appareat et exstet, atque adeo singulos perficiant et ornent, ut totam hominum societatem quodammodo iuvent. Iuvenes hoc modo intellegere incipiunt nos non tantummodo quadam aetate vitam exigere, sed nos ipsos illa tempora esse itemque efficere ut talis sit aetas nostra, iuxta divi Augustini illud, quales nos sumus. Est igitur Academia locus, ubi iuvenes experiri possunt aliud vivendi genus, quo vulgatae opiniones et iudicia non tanta auctoritate praedita esse putantur, ut inita subductaque ratione in controversiam vocari nequeant.

Adulescentes qui in Academia sunt variis modis athletice corpus exercent, iis campis lusoriis usi, qui in praedio sunt; artem photographicam colunt, compositas atque instructas fabulas in scenam edunt, modos musicos qui classici dicuntur audiunt vel instrumentis canunt, latrunculis aliisque lusibus ludunt.

Quo modo nos visitare liceat

Dummodo in antecessum significaverint, cupientibus nos vel singulatim vel catervatim invisere scholisque interesse, per unum tantum aut plures dies, aditus perpetuo patet.

Scholae igitur quotidie inde ab hora X usque ad IX vespertinam habentur, quinque quidem in sessiones sesquihorae dispertitae, spatio vero dimidiae intermisso.

Qua ad nos perveniatur, hic adamussim describitur.

Si quis nos adire atque de suo adventu docere voluerit, ope telephoni advocato aut utens his indiciis scribito; aliter nuntiolum electronicum mittito ad hancce inscriptionem: accademia@vivariumnovum.net

Singulis hospitibus seu parvis manibus (quaeque non plus quinque hominibus constent) recta apparitores apud ostiolum adito, nec secus si prandere, cenare commorarive per breve tempus apud nos voluerint.

Greges maiores, utputa discipulorum classes, consociationes hominum atque communitas et huiusmodi alia, quisquis videlicet paulo diutius commorari seu tantum ad triclinium accedere cupit, hae indicia inspicito: accademia@vivariumnovum.net