Claudii Moreschini scholae quae inscribuntur: “L'ermetismo cristiano”
Diebus 24 et 25 mensis Maii, Claudius Moreschini scholas Italice habebit ope retis emittendas quae inscribuntur: “L'ermetismo cristiano”.
Scholae habebuntur Italice, at simul et ex tempore in latinum convertetur.
Quod consilium una cum moderatoribus Tusculani Lycei a “M. T. Cicerone” appellati eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus. Licebit autem omnibus interesse, qui huic argumento studeant.
Quo expeditius inter participes geratur disputatio, numerum auditorum constringere oportuit.
Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Nomen da