Gerardi Guzmán Ramírez acroasis quae inscribitur “Katà phýsin: De lingua Graeca methodo inductiva, quae dicitur, docenda; exempla scholae tironibus deputatae, qui in medio suo curriculo versantur (Athenaze cap. 8-10)”

Die XXIII Maio huius anni hora IV (GMT+2, Romae) Gerardus Guzmán Ramírez (ex Academia Vivarii novi) acroasin Latine et Graece habebit ope retis emittendam quae inscribitur “Katà phýsin: De lingua Graeca methodo inductiva, quae dicitur, docenda; exempla scholae tironibus deputatae, qui in medio suo curriculo versantur (Athenaze cap. 8-10)”.

Acroasis Latine et Graece habebitur.

Quod consilium una cum moderatoribus Tusculani Lycei a “M. T. Cicerone” appellati eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus. Licebit autem omnibus interesse, qui huic argumento studeant.

Usque ad horam IV eius dei nomen dare licebit. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.

Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Iscrizione alla conferenza

Si quid aliud scire cupitis, litteras mittite, sultis, ad hanc inscriptionem electronicam: convegni@vivariumnovum.net.


Next Post Previous Post