Aloisii Miraglia acroasis quae inscribitur “Quantum colloquia renascentium litterarum aetate exarata ad linguas Latinam Graecamque docendas faciant”
Die IX Maio huius anni hora VI (GMT+2, Romae) Aloisius Miraglia (ex Academia Vivarii novi) acroasin Latine habebit ope retis emittendam quae inscribitur “Quantum colloquia renascentium litterarum aetate exarata ad linguas Latinam Graecamque docendas faciant”.
Acroasis Latine habebitur.
Quod consilium una cum moderatoribus Tusculani Lycei a “M. T. Cicerone” appellati eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus. Licebit autem omnibus interesse, qui huic argumento studeant.
Usque ad horam IV eius dei nomen dare licebit. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.
Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Iscrizione alla conferenza
Si quid aliud scire cupitis, litteras mittite, sultis, ad hanc inscriptionem electronicam: convegni@vivariumnovum.net.