Philippi Mignini acroasis quae inscribitur “Baruch Spinoza: oltre l'idea di tolleranza”.
Die XXV Apr. huius anni hora VI (GMT+2, Romae) Philippus Mignini (Studiorum Universitas Maceratensis) acroasin Italicam habebit ope retis emittendam de Benedicto Spinoza et notione tolerantiae.
Acroasis habebitur italice, at simul et ex tempore in latinum convertetur.
Quod consilium una cum moderatoribus Tusculani Lycei a “M. T. Cicerone” appellati eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus. Licebit autem omnibus interesse, qui huic argumento studeant.
Quo expeditius inter participes geratur disputatio, numerum auditorum constringere oportuit, quare, quisquis acroasin audire vult, ei usque ad horam IV eius dei nomen dare licet. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.
Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Iscrizione alla conferenza
Si quid aliud scire cupitis, litteras mittite, sultis, ad hanc inscriptionem electronicam: convegni@vivariumnovum.net.