Aloisii Miragliae et Gerardi Guzmán acroasis de linguae Graecae institutione ac de quibusdam consiliis ad scholas ope retis habendas

Die IX Apr. huius anni hora VI Aloisius Miraglia et Gerardus Guzmán acroasin habebunt ope retis emittendam de linguae Graecae instutione, quomodo e longinquo fieri possit, multaque subsidia exhibebunt, quae in nostra sede retiali publice edentur: https://subsidia.vivariumnovum.it

Quod consilium eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus.

Quo expeditius inter participes geratur disputatio, numerum auditorum constringere oportuit, quare, quisquis acroasin audire vult, ei usque ad horam IV eius dei nomen dare licet. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.

Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM, quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Iscrizione alla conferenza

Lingua Italica, Latina et Graeca antiqua utentur in hac schola magistri.

Si quid aliud scire cupitis, litteras mittite, sultis, ad hanc inscriptionem electronicam: convegni@vivariumnovum.net.

Next Post Previous Post