Aloisii Miragliae acroasis de institutionis linguarum classicarum historia: ut ratio docendi per usum ab humanarum litterarum restitutoribus sit profecta

Die VII Apr. huius anni hora VI Aloisius Miraglia acroasin habebit ope retis emittendam de institutionis linguarum classicarum historia.

Quod consilium eius rei causa inivimus, ut omnibus magistris officium suum per has, quae nunc premunt, condiciones fortiter et constanter praestantibus, pro viribus nostris subveniamus.

Quo expeditius inter participes geratur disputatio, numerum auditorum constringere oportuit, quare, quisquis acroasin audire vult, ei usque ad horam IV eius dei nomen dare licet. Quod ubi factum erit, ordinatoribus conventus admissio approbanda erit, ergo oramus vos ut, nomine dato, nuntium admissionis exspectetis.

Conventus celebrabitur per forum retiale nomine ZOOM: quaesumus igitur, accedite ad sedem infra subscriptam ut nomen dare possitis: Iscrizione alla conferenza

Si quid aliud scire cupitis, litteras mittite, sultis, ad hanc inscriptionem electronicam: convegni@vivariumnovum.net.

Next Post Previous Post