frontispicium

« Membra cuncta illius omnium gentium consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur (…) ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum in Europa linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse, (…) tum ut recipiant utramque linguam in “totius humani generis patrimonium” (…) »

Opera atque labore suffragatorum quorum plurima milia petitionem sustinuerunt, quin immo eorum omnium quibus cultus humani fortuna curae est; in quibus primas habuere Lucius Minervini et Michael Speranza, patroni causarum, necnon domina Lucia Taverna plurimique omnium factionum senatores (quorum nomina in Senatus Italorum edicto huc adiuncto legere est), administer cultui humanitatique tuendae in Italia munus suscepit ut nostram petitionem de sermonibus Graeco Latinoque in patrimonium omnium gentium accipiendis ad Coetum omnium gentium cultui institutionique provehendae (vulgo UNESCO) curet referendam.

Gratias ex animo agimus omnibus quicumque suam operam huic maximo consilio contulerunt. Eo enim fieri poterit ut brevi quasi lapidem miliarium attingamus in studiis humanitatis ac praesertim linguarum classicarum institutione tuenda, quae sane nobis est tamquam clavis ad aperiendos humanitatis thesauros, non modo ab antiquis, verum etiam ab iis, qui medio aevo floruerunt, tum etiam ab humanitatis restitutoribus atque recentioribus hominibus traditos.