Status message

Submissions for this form are closed.

Auspicatio anni academici MMXIV

1- HVMANITAS RENASCENS

Maximo est nobis honori et gaudio vos omnes Romam convocare, ut annum academicum una auspicemur.

Academia nostra, ut inter plurimos constat, multos iam annos discipulos ex variis omnium gentium civitatibus excepit, aluit humanisque litteris erudivit. Romano in domicilio nonnulli iuvenes vitam degunt communem et operam sedulo navant studiis illius cultus, qui per innumera saecula maiorum nostrorum mentes et animos finxit et ad humanitatem informavit.

Hodie, summi momenti foedere cum Secunda studiorum universitate Romana, quae vulgo “Tor vergata” nuncupatur, icto, magnam Omnium gentium sedem studiis humanitatis dicatam condituri sumus; quem ad finem, ut vera humanitatis studia renascantur eorumque ad generis humani cultum provehendum pondus restituatur, cum centenis studiorum universitatibus, academiis, institutis omnibus in orbis terrae regionibus sitis vires societatemque iunximus.

Gratissimum igitur feceritis nobis, si ad nos venire volueritis illi auspicandi academici anni caerimoniae interfuturi, ut quae praeteritis hisce annis facta sint recenseamus viresque una coniungamus ad humanitatem et cultum in Europa et reliquo in orbe provehendum iuvenesque ad hominis dignitatem magis magisque informandos.

 

 

2- INTERERVNT

Sabah Abouessalam (ex instituto publico urbium territoriique rationis instituendae, Rabat); Maria Hozanete Alves de Lima (ex Universitate studiorum Magni Rivi Australis in Brasilia); Antonius Amador (e societate c.n. Cultura Clásica in Hispania); Ferdinandus Balestra (rector scaenarum; praefectus Instito Italico antiquis dramatis indagandis ac vulgandis); Remigius Bodei (ex Universitate studiorum Californinana Angelopoli sita); Aemilius Canales Muñoz (e societate c.n. Cultura Clásica in Hispania); Lazarus Caputo (Praeses Facultatis litterarum Secundae studiorum universitatis Romanae c.n. Tor Vergata); Georgius A. Čepelák (ex Antiquis Linguis Fovendis Associatione, societate utriusque linguae magistrorum in Re publica Bohemica); Maurus Ceruti (ex Universitate studiorum c.n. IULM Mediolanensi); Angela Crnobrnja (e Philologorum classicorum societate Croatica, c.n. Hrvatsko Drustvo klasicnih filologa); Andreas Fritsch (e Libera studiorum Universitate Berolinensi); Giuseppe Gembillo (ex Universitate studiorum Messanensi); Franciscus Giannini (praeses consilii c.n. C.C.R.U.M. in Secunda studiorum universitate Romana c.n. Tor Vergata); Li Hui (ex Universitate studiorum Pekinensi in Sinis); Aloisius Miraglia (ex Academia Vivarii novi Romana); Michael Monteiro (e Societate studiis antiquorum dramatum provehendis c.n. Origem da Comédia in Lusitania); Edgarius Morin (e collegio c.n. International Ethical, Scientific and Political Collegium); Iosephus Novelli (rector Secundae universitatis studiorum Romanae c.n. Tor Vergata); Patricius Owens (ex Universitate catholica Vyominensi in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis); Theodoricus Sacré (ex Universitate studiorum Lovaniensi); Don Roberto Spataro (Universitas Pontificia Salesiana); Romana R. Recchia Luciani (ex Universitate studiorum Bariensi); Georgius Rembado (praeses Societatis Italicae rectorum scholarum); Marcellus Sánchez Sorondo (ex Academia scientiarum Pontificia); Camillus Schutte (ex Athenaeo illustri Amstelodami in Batavia sito); Guilielmus Renatus Shea (ex Universitate studiorum Patavina); Alexander Suebsaeng (ex Universitate studiorum Londiniensi); Curtius Smolak (ex Universitate studiorum Vindobonensi); Rudolfus Maria Strollo (ex Secunda studiorum universitate Romana c.n. Tor Vergata); Philippus Tarantino (moderator consilii c.n. European World for the Humanities).

 

 

3- ORDO RERVM AGENDARVM

Rerum agendarum ordinem in formam c.n. PDF conversum deprome:
https://vivariumnovum.net/files/humanitas-renascens-2014.pdf

Humanitas Renascens

 

4- QVANDO ET VBI?

MondragoneDie VIII. m. Novembris a. MMXIV, qui erit Saturni, hora III p.m.
IN VILLA MONTIS DRACONIS
Via Frascati 51, Monteporzio Catone - Roma

Raedae longae proficiscentur hora II p.m. (14:00) ex platea Athenaei Salesiani.
Raedae longae proficiscentur hora II p.m. (14:00) a statione ferriviaria c.n. Termini.
Participes, conventu in villa Montis draconis peracto, ad stationem ferriviariam c.n. Termini raedis longis vehentur.

 

Die IX. m. Novembris a. MMXIV, qui erit Solis, hora IX a.m.
IN CAPITOLIO
Protomoteca - Piazza del Campidoglio 55, Roma

Participibus, cum res in Capitolio peractae erunt, in Academiae Vivarii novi sedem vectis mensae dapiferae offerentur.

 

 

5- QVOMODO NOMEN DES

Conventum gratuito participare licet; gratum vero feceris, si scheda inscriptionis, quae infra invenitur, impleta te conventui interfuturum esse confirmaveris.

 

 

6- SCHEDA QVA NOMEN DETVR