Auguri - Fausta omnia!

[LA] Aloisius Miraglia omnesque Academiae Vivarii novi sodales atque discipuli, Lumen renascens salutantes Solemque qui nescit occasum ex alto orientem venerantes, amicis familiaribusque cunctis omnia bona felicia fausta ominantur optant precantur; praeterea ut iniens annus pacem humanitatem caritatem huic nostro terrarum orbi bellis immanitate odiis afflicto ac furenti afferat foveat provehat omnibus animi viribus et affectibus augurantur auspicantur exorant.
 

 

[IT] Luigi Miraglia assieme agl’insegnanti e ai giovani dell’Accademia Vivarium novum, salutando la Luce che rinasce e venerando il Sole che non conosce tramonto sorgente dall’alto, augurano a tutti gli amici ogni bene; e con tutte le forze dell’animo pregano sperano auspicano che quest’anno che viene, nel nostro mondo afflitto e furente per guerre, matta bestialità, odi feroci, possa portare, alimentare, diffondere pace, umanità, amore.

 

Quam festina dies devolvit lumina Solis,
Paeneque subductam cogit obire facem!
Laetius inde poli iam nunc convexa nitescunt,
Et viduata suo pondere gaudet humus.
Pristina flammivomum peragrat discrimina cursus
Denuo, ubi signum fixerat ante, iubar.

Hic est ille dies, tuus hic natalis Iesu,
Clarus in aurati Solis utraque domo.
Hic est ille dies, felici proditus ortu.
Et nostris quondam concelebratus avis.

Vera salutifluae lux vitae diceris esse,
Qua sine perpetuo sidera luce carent.
Tellurem sparsisse puto rus floribus omne,
et Syrtes nectar suave tulisse reor.

Saxorum rigor semotus cautibus herbam
Obduxit, veluti ver geniale foret.
Iam scopulis longe demanant roscida mella,
Stipite de duro quercus amoma fluunt.

Quicquid ab occasu vivit, et quicquid ab ortu,
Te dominum terrae concelebrare velit.
Quicquid et ad Boreae flatu, et quicquid ad Austri,
Te dominum caeli semper in ore ferat.
Assiduis precibus te sollicitare laboret.

Ex imoque tuam pectore poscat opem.
Ut modo discutias clemens bella, impia bella,
impia quae semper turba movere solet. 


De Natali Iesu, auctore Georgio Gebhardo (1599)